- LEGIO
- I.LEGIOD. Hier. opp. erat Palaestinae, inter Samariam et Ptolemaidem, a Bethacad vico Samariae 15. ab Arbelis 9. a Nazaret 15. mill. pass. in Occas.II.LEGIOa DELIGENDO dicta, vox apud Rom. militaris usutatissima. Universus enim Exercitus rom. cum esset divisus in duas partes, altera et maior, Legionum: altera Auxiliorum nomine venit, Auxilia dicebantur illi milites, qui a sociis vel foederatis gentibus mittebantur, de quibus vide Polyb. l. 6. In Legionibus vero nemo militabat; nisi civis Rom. ingenuus et qui in quinque classibus censûs atque ludicrae artis expers esset. His solis patebat aditus ad munera militaria, eis patebat cohors Praetoria, dabatur stipendium, concedebatur praeda et addebantur dona Imperatoria. Numerus autem militum in Legionibus non idem semper fuit. Prima Legio sub Romulo 3000. peditum et 300. equitum fuit, fingulis tribubus mille pedites, et centum equites subministrantibus. Idem postea Sabinis victis ac in urbem receptis, Legionem ad 4000. auxit, unde et Quadrata dicta est. Sex millitum et ducentorum hominum primus C. Marius conscripsit Legionem, quod tamen non Senatûs decreto, sed Imp. consilio factum fuisse ostendit Sallust. Quemadmodum et id extraordinarium fuit, quod scribit Liv. in Historia belli Persici, legionem in Macedoniam scribi a Senatu iusam 6000. peditum et 300. equitum. Hinc autem Legio 6000. fuisse a multis traditur, quod hic maximus eius numerus stante Rep. esset. Veget. vero auctor est, suo tempore Legionem habuisse peditum 6000. equites 732. et addit, maiorem etiam interdum esse consuevisse. Nec idem quoque semper Legionum fuit numerus. Primum quidem, quotannis quatuor scribebantur, quae consulibus ad bella prope quoridiana proficiscentibus traderentur, singulis binae. Urgente dein necessitate numerus crevit ita, ut apud Liv. legamus, nonnumquam 10. 16. 18. et plures etiam Legiones Rom. habuisse. Postea vero quam Aug. bellis civilibus confectis, rerum potitus est, militum Legiones multas legit, easque certis auctoramentis habuit mercenarias, quae romanum a Barbaris tuerentur Imperium: harum 25. numerat Dio l. 55. e quibus solas 19. suo tempore superfuisse ait. Post Aug. Nero Legionem primam Italicamque nuncupavit, in inf. Mysia hiemantem: Galba primam Auxiliariam, in inf. Pannonia: quartam in Syria Flaviam Domitianus primam Minerviam in Germ. inf. Traianus secundam Aegyptiam, trigesimam Germanicam Marcus Antoninus: item secundam in Norico: tertiam in Rhaetia, quae etiam Italicae vocantur. Severus Parthicas primam et tertiam in Mesoporamia, secundamque mediam in Italia. Idem ibid. Porro Legioni sua cuique erat aquila, et quidem in prima cohorte, cuius custodia erat penes Primipilum, sive primum Triariorum Centurionem: quem ad honorem fere e primo Principe, uti ad primum Principum centurionem, a primo Hastato, pertingebant. Aquilae huius sese expandentis effigies, hastae praepilatae foffixa, gestabatur in acie, cuius rei Marius auctor, qui septies Consul reiectis signorum aliis, in quibus et lupus et equus et aper, et sus, et minotaurus, aquilam Legionibus dicavit, Plin. teste l. 10. c. 4. Quot igitur aquilae, tot Legiones. Unde incaute Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 244.—— fulsêre aquilae Romanaque signa.Cum enim Caesar Ariminum caperet, una solum ei Legio aderat. Nisi poetam per tralationem numeri malis excusare. In nummo vet. videas aquilam bicipitem, argumentum Legionum duarum, in unam coalitarum etc. Vide Gerh. Ioh. Vos. de orig. et progr. Idol. l. 3. c. 76. Earum vero non nomina solum, ab Aug. ad Severum Imp. per Annorum spatium amplius ducentorum, durâsse: sed etiam eafdem Legiones in iisdem semper praesidiis haesisse, opinatur Baron. hincque quia Dion. l. 55. commemorans, quot olim aetate Aug. quot iam suâ Legiones a Romanis Impp. alerentur, et ubi tum castra haberent singulae, cum ipse illa scribebat: Legioncm Σιδηρᾶν, a ferro cognominatam, suâ aetate (vixit is Severi principatu) in Iudae collocat; eandem, i. e. eiusdem nominis temporibus Domini nostri ibidem, atque centurionem illum, cuius fides a Domino praedicatur, Matth. c. 8. v. 10. legionis Ferratae s. Ferreae centurionem fuisse, contendit. Sed neque hoc dicitur a Dione: neque stabilitas ista Legionum earundem in iisdem praesidiis firmo argumento nititur. Namque legionem quintam, suâ aetate stativa habuisse in Dacia; Deci mam quintam in Cappadocia, auctor est praefatus Dion. At Neronis et Vespasiani temporibus, quintam in Mysia, decimam quintamin Pannonia fuisse collocatas, extra omnem dubitationis aleam est. Scribit enim Ioseph. ad bellum Iudaicum ex illis locis eas fuisse accitas et bello confecto eodem remissos, Α῾λώς, l. 7. c. 15. de Tito. Venit Alexandriam, et navirgaturus in Italiam, cum duae ipsum legiones sequerentur, utramque eo, unde venerat, remisit. In Mystam quidem quintam, decimamquintam vero in Pannoniam, E' quibus patet, legionum stariones, pro temporibus mutari solitas, ex arbitrio Imperatorum et Ducum summorum. hinc quoque narrat Ioseph. l. eod. c. 4. decimam legionem, quum ante bellum Iudaicum in Euphrais ripa tenderet, postea custodiae Hierosolymorum a Tito fuisse destinatam: duodecimam vero, quae prius in opp. Syriae Raphanaeis castra metabatur; postea ignominiae causâ, quod hosti aliquando cessisset, procul inde submotam, et in Melitinen, ad fines Armeniae fuisse amandatam. At Dionis Saeculo, decimae quidem in Pannonia sup. Duodecimae vero in Cappadocia statio fuit. Isaac. Casaub. Exercitat. ad. Ann. Eccl. Baronis Exerc. 15. n. 16.Nomina Legionum in fragmento vet. columnae Romae.II. AUGUSTA. VIII. AUGUSTA. XXX. ULPIA. XIIII. GEMINA. IIII. FLAVIA. V. MACEDONICA. XII. FULMINATRIX. II. PARTHICA. XI. PERRATENSIS. XII. GEMINA, II. ITALICA. VI. VICTRIX. XXII. PRIMIGENIA. I. ADIUTRIX. I. PARTHICA. VII. CLAUDIA. XI. CLAUDIA. XV. APOLLINEA. IIII. SCYTHICA. X. FETENSIS. II. TRAIANA. III, PARTHICA. XX. VICTRIX. I. MINERVIA. X. GEMINA. II. ADIUTRIX. I. ITALICA. XIII. GEMINA. VII. GALLICANA. XVI. FLAVIA III. CYRENENSIS. III. AUGUSTA. Plures recenset Hub. Goltzius in Thes. Antiq. c. 7. Sumebant autem nomina Legiones ab ordine, quo unaquaeque earum in aliquo loco primum fuerat constituta, ut prima secunda, tertia, decima et vicesima appellaretur. Et quoniam usu veniebat, ut duae vel tres in variis locis collocatae, omnes primae vel secundae vel tertiae vocarentur: hinc cognominibus inter se distingui coepêrunt, ut una quidem esset prima Adiutrix, Tac. Hist. l. 2. c. 43. et 44. altera prima Minervia, alia vero prima Parthica etc. quae cognomina ab Im peratorum arbitrio ipsis dabantur: vel ab eorundem, qui instituêre nominibus, ut Augusta, Claudiana, Idem ibid. c. 85. Flavia, Ulpia, etc. vel a provinciis devictis, ut Parthica, Scythica Gallica etc. vel, a locis, in quibus primo collocatae, ut Italica, Idem Hist. l. 1. c. 59, 64. et 74. forensis Cyrenaica: aut a nominibus Deorum, ut Minervia. Apollinaris, aut postremo ab aliis eventibus, ut Gemina, Adiutrix, Martia, Victrix, Ferrata, Fulminatrix, Alauda, Repax. Idem Hist. l. 2. c. 43, 100, et l. 3. c. 14. et 18. Primigenia etc. Partes Legionis, vide infra. Milites hinc Legionarii dicti, ab initio stipendium non meruêrunt, sed de suo quisque eo munere functus est. A. demum U. C. 347. anxure Volscorum opp. capto ac direpto, pedites primum stipendium accepêre, et triennio post bello Veienti etiam equites, teste Liv. illi quidem in diem obolos duos, hi vero drachmam, quae eadem fere est apud Graecos, ac denarius apud Rom. Donec Caius Sempronius Gracchus Tr. Pl. lege cavit, ut vestise publico militi daretur: frumentum quoque postea ipsis datum esse existimat Iust. Lips. Iul. Caes. Legionibus stipendium perpetuum duplicavit: Cuius successor Aug. in diem denos asses, in mensem aureum unum constituit: Caesar Caligula vel Claudius, secundum Lips. alterum addidit: tertium forte per bella civilia Vitellius an Otho: quartum Domitianus: Sed de his vide infra, in voce Stipendium. Ut vero veteris recentiorisque militiae Rom. discrimen unum quasi sub aspectum detur, tabulam sequentem, a Salmas. l. de re Mil. Rom. excerptam subiungere placuit,Veteris recentiorisque militiae Romanae discrimen.Legio Romanorum antiqua, tempore Polybii, erat peditum 4200 ut plurimum. Dividebatur, α ab armis, in Hastatos et Pilanos. β. ab aetate, in Hastatos iuniores, Principes robustiores, Triarios veteranos. Tota porro Legio in 10. manipulos: quorum singuli habebant Hastatos 120. Principes 120. Triarios 60. Quibus addebantur, 1200. Velites, aequali portione per manipulos dispersi: unde numerus 4200 militum. Disponebatur vero per manipulos ex 120. peditibus per intervalla dispositis, vempe Hastatorum, Principum et Triariorum. Legio Recentior, sub caesaribus, erat peditum 5000. vet. etiam 6000. Dividebatur in 10. cohortes: Cohortes autem singulae in ternos manipulos: Manipuli in binas centurias. Ita haec Legio senum millium fuit, habuitque cohortes denas; manipulos tricenos; centurias sexagenas; Disponebatur autem per cohortes, ex 600. peditibus invicem iunctas sive consertas. Quorum omnium explicationem atque diductionem latius videre poteris apud ipsum Salmas. l. praef. c. 2. et 3. Addam ex A. Gell. l. 16. c. 4. circum Legiones, dextrâ sinistraque, tamquam alas in avium corporibus locatas, equitum ordines fuisse, qui proin Alae exercitûs olim, hodieque der rechte und lincke flugel, quam vis im mutatâ non parum exercitus acie dicti.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.